Genesis 49:8 Cross References - Vulgate

8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui

Genesis 27:29

29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur

Genesis 29:35

35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

Genesis 37:7-10

7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum 8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit 9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me 10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram

Genesis 42:6

6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

Genesis 44:18-34

18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem 19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem 20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum 21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum 22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur 23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam 24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus 25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici 26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri 27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea 28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet 29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos 30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat 31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos 32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore 33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis 34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam

Genesis 46:12

12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul

Numbers 1:27

27 recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti

Numbers 10:14

14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab

Numbers 26:22

22 istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum

Deuteronomy 33:7

7 haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit

Joshua 10:24

24 cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent

Judges 1:1-2

1 post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli 2 dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius

Judges 20:18

18 qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester

2 Samuel 5:3

3 venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israhel

2 Samuel 22:41

41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos

2 Samuel 24:9

9 dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum

1 Kings 4:1-34

1 erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel 2 et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos 3 Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis 4 Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes 5 Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis 6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa 7 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant 8 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim 9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan 10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher 11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem 12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan 13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim 15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio 16 Baana filius Usi in Aser et in Balod 17 Iosaphat filius Pharue in Isachar 18 Semei filius Hela in Beniamin 19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra 20 Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes 21 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius 22 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae 23 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium 24 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu 25 habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis 26 et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium 27 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo 28 hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi 29 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris 30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum 31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum 32 locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille 33 et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus 34 et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius

1 Chronicles 5:2

2 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph

1 Chronicles 12:1-40

1 hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores 2 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin 3 princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites 4 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites 5 Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites 6 Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim 7 Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor 8 sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus 9 Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius 10 Masmana quartus Hieremias quintus 11 Hetthi sextus Helihel septimus 12 Iohanan octavus Helzebad nonus 13 Hieremias decimus Bachannai undecimus 14 hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille 15 isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem 16 venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David 17 egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 18 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae 19 porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul 20 quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse 21 hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu 22 sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei 23 iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini 24 filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium 25 de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum 26 de filiis Levi quattuor milia sescenti 27 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti 28 Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo 29 de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul 30 porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis 31 et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David 32 de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur 33 porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici 34 et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia 35 de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum 36 et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia 37 trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia 38 omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David 39 fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui 40 sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel

2 Chronicles 11:12-17

12 sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin 13 sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis 14 relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur 15 qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat 16 sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum 17 et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus

2 Chronicles 14:8

8 habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi

2 Chronicles 15:9

9 congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo

2 Chronicles 17:2

2 constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius

2 Chronicles 17:14-16

14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia 15 post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia 16 post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium

2 Chronicles 30:11

11 attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem

Psalms 18:40-43

40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 41 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 42 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos 43 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

Psalms 76:1

1 ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper

Psalms 78:68-71

68 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 69 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit 71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum

Isaiah 9:7

7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Ezekiel 21:29

29 cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita

Philippians 2:10-11

10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Hebrews 7:14

14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est

Hebrews 10:13

13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius

Revelation 5:5

5 et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula eius

Revelation 11:15

15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.