Genesis 49:7 Cross References - Vulgate

7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel

Joshua 19:1-9

1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada 3 et Asersual Bala et Asem 4 et Heltholath Bethul Arma 5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa 6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum 7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum 8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas 9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum

Joshua 21:1-45

1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta 3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum 4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim 5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem 6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim 7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim 8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes 9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina 10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est 11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum 12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum 13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis 14 et Iether et Isthimon 15 et Helon Dabir 16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus 17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee 18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor 19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis 20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio 21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor 23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor 25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae 26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus 27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas 28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth 29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor 30 de tribu autem Aser Masal et Abdon 31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor 32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres 33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis 34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha 35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis 36 de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson 37 et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis 38 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim 39 et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis 40 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim 41 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo 42 cum suburbanis suis singulae per familias distributae 43 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea 44 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt 45 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia

2 Samuel 13:15

15 et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade

2 Samuel 13:22-28

22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam 23 factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis 24 venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum 25 dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei 26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum 27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis 28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes

1 Chronicles 4:24-31

24 filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul 25 Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius 26 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius 27 filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda 28 habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 29 et in Ballaa et in Asom et in Tholad 30 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg 31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David

1 Chronicles 4:39-40

39 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis 40 inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham

1 Chronicles 6:65

65 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis

Proverbs 26:24-25

24 labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos 25 quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius

Proverbs 27:3

3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.