Genesis 49:1 Cross References - Vulgate

1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis

Numbers 24:14

14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore

Deuteronomy 4:30

30 postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius

Deuteronomy 31:12

12 et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius

Deuteronomy 31:28-29

28 congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram 29 novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum

Deuteronomy 33:1-29

1 haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam 2 et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex 3 dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius 4 legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob 5 erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel 6 vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero 7 haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit 8 Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis 9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt 10 iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum 11 benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant 12 et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet 13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente 14 de pomis fructuum solis ac lunae 15 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum 16 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos 17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse 18 et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis 19 populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum 20 et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem 21 et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel 22 Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan 23 et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit 24 Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum 25 ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua 26 non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes 27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere 28 habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore 29 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis

Psalms 25:14

14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis

Psalms 105:15

15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

Isaiah 2:2

2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes

Isaiah 22:14

14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

Isaiah 39:6

6 ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus

Isaiah 53:1

1 quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est

Jeremiah 23:20

20 non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius

Daniel 2:28-29

28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt 29 tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt

Daniel 2:47

47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc

Daniel 10:1

1 anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Daniheli cognomento Balthasar et verum verbum et fortitudo magna intellexitque sermonem intellegentia est enim opus in visione

Daniel 10:14

14 veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies

Amos 3:7

7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

Micah 4:1

1 et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi

Luke 2:26

26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini

Acts 2:17

17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt

Romans 1:17-18

17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit 18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent

1 Timothy 4:1

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum

2 Timothy 3:1

1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa

Hebrews 1:2

2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

Hebrews 10:24-25

24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum 25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem

Hebrews 13:1

1 caritas fraternitatis maneat

Revelation 4:1

1 post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.