Acts 7:1 Cross References - Vulgate

1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent

Matthew 26:61-62

61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud 62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur

Mark 14:58-60

58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo 59 et non erat conveniens testimonium illorum 60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his

John 18:19-21

19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius 20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil 21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego

John 18:33-35

33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum 34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me 35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti

Acts 6:13-14

13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.