Acts 6:15 Cross References - Vulgate

15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli

Exodus 34:29-35

29 cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei 30 videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere 31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai 33 impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam 34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata 35 qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos

Ecclesiastes 8:1

1 sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit

Matthew 5:22

22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis

Matthew 13:43

43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

Matthew 17:2

2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix

2 Corinthians 3:7-8

7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria

2 Corinthians 3:18

18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.