1 Timothy 3:6 Cross References - Vulgate

6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli

Deuteronomy 8:14

14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

Deuteronomy 17:20

20 nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel

2 Kings 14:10

10 percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum

2 Chronicles 26:16

16 sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis

2 Chronicles 32:25

25 sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem

Proverbs 16:18-19

18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

Proverbs 18:12

12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur

Proverbs 29:23

23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria

Isaiah 2:12

12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur

Isaiah 14:12-14

12 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes 13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis 14 ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo

Luke 10:18

18 et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem

1 Corinthians 3:1

1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo

1 Corinthians 4:6-8

6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio 7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis 8 iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus

1 Corinthians 8:1

1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat

2 Corinthians 12:7

7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet

1 Timothy 6:4

4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae

2 Timothy 3:4

4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei

Hebrews 5:12-13

12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo 13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est

1 Peter 2:2

2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem

1 Peter 5:5

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

2 Peter 2:4

4 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari

Jude 1:6

6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.