1 Timothy 3:5 Cross References - Vulgate

5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit

1 Samuel 2:29-30

29 quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei 30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

1 Samuel 3:13

13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

Acts 20:28

28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo

1 Corinthians 10:32

32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei

Ephesians 1:22

22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

Ephesians 5:24

24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus

Ephesians 5:32

32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia

1 Timothy 3:15

15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.