1 Corinthians 11 Cross References - Vulgate

1 imitatores mei estote sicut et ego Christi 2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis 3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum 5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum 7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo 13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum 14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei 17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis 18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis 20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo 23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus 30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur 33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

Genesis 1:26-27

26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

Genesis 2:18

18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui

Genesis 2:20

20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius 21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea 22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam 23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

Genesis 2:23-24

23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

Genesis 3:16

16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui

Genesis 5:1

1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

Genesis 9:6

6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo

Genesis 20:16

16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam

Genesis 24:64-65

64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo 65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se

Exodus 12:14

14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

Exodus 15:26

26 dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus

Leviticus 10:1-3

1 arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat 2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino 3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

Leviticus 19:17

17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

Numbers 5:18

18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit

Numbers 9:10

10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino

Numbers 9:10-13

10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino 11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt 13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit

Numbers 9:13-13

13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit

Numbers 20:12

12 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis

Numbers 20:24

24 pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis

Numbers 21:6-9

6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum 7 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo 8 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet 9 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur

Deuteronomy 4:5

5 scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis

Deuteronomy 8:5

5 ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te

Deuteronomy 13:3

3 non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra

Deuteronomy 21:12

12 introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues

Deuteronomy 22:5

5 non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec

Joshua 4:7

7 respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum

2 Samuel 12:14-18

14 verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur 15 et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est 16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram 17 venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum 18 accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget

2 Samuel 14:26

26 et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico

2 Samuel 15:30

30 porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans

2 Samuel 19:4

4 porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi

1 Kings 13:21-24

21 et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus 22 et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum 23 cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxerat 24 qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver

2 Chronicles 30:18-20

18 magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur 19 cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt 20 quem exaudivit Dominus et placatus est populo

Job 5:17-18

17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes 18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt

Job 33:18-30

18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium 19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit 20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis 21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur 22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis 23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem 24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier 25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae 26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam 27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi 28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret 29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos 30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

Job 34:31-32

31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo 32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

Psalms 8:6

6 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum

Psalms 22:26

26 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum

Psalms 22:29

29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem

Psalms 26:2-7

2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua 4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar 5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo 6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine 7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua

Psalms 32:3-5

3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die 4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter 5 peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

Psalms 38:1-8

1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua 3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei 4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 5 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 6 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 7 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 8 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

Psalms 78:30-31

30 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter

Psalms 89:31-34

31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 33 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo

Psalms 94:12-13

12 beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum 13 ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus

Psalms 111:4

4 zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus

Psalms 118:18

18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me

Proverbs 3:11-12

11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis 12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi

Proverbs 9:5

5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis

Proverbs 16:4

4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum

Proverbs 17:5

5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus

Proverbs 27:5

5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus

Proverbs 31:28-31

28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam 29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas 30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur 31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius

Ecclesiastes 5:6

6 ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum

Ecclesiastes 8:5

5 qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit

Song of Songs 1:4

4 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te

Song of Songs 5:1

1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

Isaiah 1:5

5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens

Isaiah 1:13-14

13 ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri 14 kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens

Isaiah 25:6

6 et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae

Isaiah 26:8

8 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae

Isaiah 49:3-6

3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor 4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo 5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea 6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae

Isaiah 52:13

13 ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde

Isaiah 55:1-3

1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac 2 quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra 3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles 4 ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus

Isaiah 58:1-4

1 clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum 2 me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt 3 quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis 4 ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester

Isaiah 61:1-4

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem 2 ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes 3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum 4 et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem

Jeremiah 7:9-10

9 furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis 10 et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas

Jeremiah 7:28

28 et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum

Jeremiah 31:18-20

18 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus 19 postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae 20 si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus

Lamentations 3:40

40 NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum

Amos 3:2

2 tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras

Zephaniah 3:2

2 non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit

Haggai 1:5

5 et nunc haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

Haggai 1:7

7 haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

Zechariah 7:5-7

5 loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi 6 et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis 7 numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur

Matthew 5:23-24

23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te 24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum

Matthew 18:7

7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit

Matthew 18:10

10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est

Matthew 22:11

11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali

Matthew 26:2

2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur

Matthew 26:13

13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius

Matthew 26:17

17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha

Matthew 26:26-28

26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum 27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes 28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum

Matthew 26:34

34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis

Matthew 28:18

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Mark 14:22-24

22 et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum 23 et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes 24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur

Luke 1:6

6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella

Luke 2:35

35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes 36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua

Luke 12:57

57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est

Luke 15:18-20

18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis 20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum

Luke 17:1

1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt

Luke 22:19-20

19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem 20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

Luke 22:20

20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

John 3:34-36

34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius 36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum

John 5:20-30

20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini 21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat 22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio 23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum 24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam 25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent 26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso 27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est 28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius 29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii 30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

John 6:51

51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

John 6:53-58

53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis 54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die 55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

John 6:63-64

63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt 64 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum

John 7:24

24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

John 13:18-27

18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum 19 amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum 20 amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit 21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me 22 aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret 23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus 24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit 25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est 26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis 27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius

John 14:3

3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis

John 14:28

28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est

John 17:2-5

2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam 3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum 4 ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam 5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te

John 21:22

22 dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere

Acts 1:11

11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum

Acts 2:17

17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt

Acts 5:17

17 exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo

Acts 13:36

36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

Acts 15:5

5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi

Acts 20:7

7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem

Acts 20:28

28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo

Acts 20:30

30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se

Acts 21:9

9 huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes

Acts 21:21

21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi

Acts 21:24

24 his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem

Acts 24:5

5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum

Acts 24:14

14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt

Acts 26:5

5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus

Acts 28:22

22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur

Romans 3:19

19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

Romans 11:36

36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

Romans 13:2

2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt 3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa

Romans 15:2-3

2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem 3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

1 Corinthians 1:10-12

10 obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 11 significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt 12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi

1 Corinthians 3:3

3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis

1 Corinthians 3:23

23 vos autem Christi Christus autem Dei

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

1 Corinthians 4:16

16 rogo ergo vos imitatores mei estote 17 ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo

1 Corinthians 4:19

19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem

1 Corinthians 5:1

1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat

1 Corinthians 5:7-8

7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

1 Corinthians 6:1

1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos

1 Corinthians 7:10-14

10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere 11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat 12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam 13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum 14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt

1 Corinthians 7:17

17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo

1 Corinthians 8:6

6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum

1 Corinthians 10:3-4

3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

1 Corinthians 10:15

15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico 16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est

1 Corinthians 10:16-17

16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est

1 Corinthians 10:16

16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est 17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur

1 Corinthians 10:17-17

17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur 18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris

1 Corinthians 10:21

21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum

1 Corinthians 10:32

32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

1 Corinthians 11:2

2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis 3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus

1 Corinthians 11:14

14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi

1 Corinthians 11:17

17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis

1 Corinthians 11:20

20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo

1 Corinthians 11:22-22

22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo 23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem

1 Corinthians 11:24

24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

1 Corinthians 11:27-28

27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini

1 Corinthians 11:27

27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat

1 Corinthians 11:28

28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat

1 Corinthians 11:30

30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

1 Corinthians 11:32

32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur 33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

1 Corinthians 11:34-34

34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

1 Corinthians 12:10

10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

1 Corinthians 12:12-22

12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 14 nam et corpus non est unum membrum sed multa 15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus 20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii 22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt

1 Corinthians 12:28

28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum

1 Corinthians 14:1-25

1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis 2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria 3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes 4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat 5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat 6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina 7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur 8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum 9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes 10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est 11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus 12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis 13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur 14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est 15 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente 16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit 17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur 18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor 19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua 20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote 21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus 22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus 23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis

1 Corinthians 14:23

23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis 24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus 25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est 26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant

1 Corinthians 14:33-34

33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum 34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit

1 Corinthians 14:34-34

34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit 35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia

1 Corinthians 15:2

2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis 3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

1 Corinthians 15:9

9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

1 Corinthians 15:23

23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius

1 Corinthians 15:27-28

27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

1 Corinthians 15:51

51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur

1 Corinthians 16:1

1 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite 2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant

1 Corinthians 16:5

5 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo

2 Corinthians 3:6

6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat

2 Corinthians 3:14

14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur

2 Corinthians 13:5-7

5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis

2 Corinthians 13:5

5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis 6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi 7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus

Galatians 1:1

1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis

Galatians 1:11-12

11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem 12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi

Galatians 3:28

28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

Galatians 5:20

20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae

Galatians 6:4

4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero

Ephesians 1:20-23

20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

Ephesians 4:15

15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus

Ephesians 5:1-2

1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi 2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis

Ephesians 5:22-24

22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino 23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus

Philippians 2:4-5

4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu

Philippians 2:7-11

7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Philippians 3:17

17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos

Colossians 1:18

18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens

Colossians 2:10

10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

Colossians 2:19

19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

Colossians 3:18

18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino

1 Thessalonians 1:6

6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti

1 Thessalonians 2:14

14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis

1 Thessalonians 3:6

6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos

1 Thessalonians 4:1-2

1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

1 Thessalonians 4:2

2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

1 Thessalonians 4:14

14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

1 Thessalonians 4:16

16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

2 Thessalonians 1:10

10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo

2 Thessalonians 2:2-3

2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini 3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis

2 Thessalonians 2:15

15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

2 Thessalonians 3:6

6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis

2 Thessalonians 3:9

9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos

1 Timothy 2:11-12

11 mulier in silentio discat cum omni subiectione 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 13 Adam enim primus formatus est deinde Eva

1 Timothy 3:5

5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit

1 Timothy 3:15

15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis

1 Timothy 4:1-2

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

1 Timothy 6:3-4

3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae

Titus 1:5

5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui

Titus 3:10

10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita

Hebrews 1:2-3

2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula 3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

Hebrews 1:14

14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

Hebrews 5:14

14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali

Hebrews 6:12

12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones

Hebrews 9:15-20

15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis 16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris 17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est 18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est 19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit 20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus

Hebrews 9:28

28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem

Hebrews 10:25

25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem

Hebrews 10:29

29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit

Hebrews 12:5-11

5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris 6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit 7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater 8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis 9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus 10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius 11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae

Hebrews 13:20

20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum

James 2:5-6

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se 6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia

James 3:1

1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis

James 3:9

9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt

James 5:12

12 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis

1 Peter 2:14

14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum

1 Peter 3:1

1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant

1 Peter 3:5-6

5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris 6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem

2 Peter 2:1-2

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur

2 Peter 2:13

13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum

2 Peter 3:10

10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

1 John 1:9

9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

1 John 2:19

19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

1 John 2:28

28 et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius

1 John 3:20-21

20 quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia 21 carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum

1 John 5:19

19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

Jude 1:12

12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

Jude 1:14

14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

Revelation 1:7

7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen

Revelation 2:5

5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris

Revelation 3:2-3

2 esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo 3 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te

Revelation 3:19

19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age

Revelation 20:11-12

11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis 12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum

Revelation 22:20

20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.