Luke 15:18-20

Vulgate(i) 18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis 20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum