Psalms 77:4 Cross References - Clementine_Vulgate

4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.

Esther 6:1

1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,

Job 2:13

13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.

Job 6:3

3 Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:

Job 7:13-15

13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo: 14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. 15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

Psalms 6:6

6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.