Proverbs Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam; 3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem: 4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. 5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. 6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. 7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] 8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ: 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. 11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum; 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis: 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: 15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum: 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. 19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.] 20 [Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: 21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. 24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. 31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]

Genesis 6:3

3 Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.

Genesis 39:7-13

7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. 8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? 10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. 11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: 12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. 13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

Genesis 41:42

42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.

Exodus 10:3

3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

Exodus 16:28

28 Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?

Leviticus 19:3

3 Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.

Numbers 12:8

8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?

Numbers 14:27

27 Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi.

Numbers 16:30-33

30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. 31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum: 32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum, 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

Numbers 26:10

10 et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,

Deuteronomy 4:5-6

5 Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis: 6 et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.

Deuteronomy 13:8

8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,

Deuteronomy 21:18-21

18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: 19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, 20 dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis: 21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.

Deuteronomy 32:15-44

15 [Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. 16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. 17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum: 18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.] 19 [Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ. 20 Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. 21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. 22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. 23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. 24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. 25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.] 26 [Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. 27 Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. 28 Gens absque consilio est, et sine prudentia. 29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. 30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? 31 Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. 32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. 33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. 34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? 35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. 36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.] 37 [Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? 38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. 39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. 40 Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum. 41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. 42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum, de captivitate, nudati inimicorum capitis. 43 Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.] 44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.

Judges 10:14

14 ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiæ.

Judges 16:16-21

16 Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est. 17 Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines. 18 Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant. 19 At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit. 20 Dixitque: Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam: nesciens quod recessisset ab eo Dominus. 21 Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.

1 Samuel 2:25

25 Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos.

1 Samuel 8:18

18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.

1 Samuel 25:32-33

32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, 33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.

2 Samuel 12:24-25

24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea: quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon: et Dominus dilexit eum. 25 Misitque in manu Nathan prophetæ, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.

2 Samuel 18:11-13

11 Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum? 12 Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis præcepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom. 13 Sed etsi fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso?

1 Kings 2:12

12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.

1 Kings 3:9-12

9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum? 10 Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. 11 Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium: 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.

1 Kings 3:28

28 Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.

1 Kings 4:31-32

31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. 32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille.

2 Kings 5:20-27

20 Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. 21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia? 22 Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. 23 Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. 24 Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt. 25 Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. 26 At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas. 27 Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.

1 Chronicles 22:9

9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus.

1 Chronicles 28:5

5 Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,

1 Chronicles 29:28

28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo.

2 Chronicles 25:16

16 Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.

2 Chronicles 36:16

16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

Esther 7:10

10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.

Job 4:8

8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,

Job 21:14-15

14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

Job 22:22

22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.

Job 24:2-3

2 Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos. 3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.

Job 27:9

9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?

Job 28:28

28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]

Job 31:39

39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi:

Job 34:7

7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:

Job 34:10

10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.

Job 34:16

16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:

Job 34:34

34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.

Job 35:11

11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos? 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.

Psalms 1:1

1 [Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;

Psalms 2:4

4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.

Psalms 5:9

9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

Psalms 7:14-16

14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. 16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.

Psalms 9:16

16 exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.

Psalms 10:8-10

8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] 9 10

Psalms 17:12

12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.

Psalms 18:41

Psalms 19:7

7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.

Psalms 25:12-13

12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.] 13

Psalms 26:4-5

4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. 5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.

Psalms 28:1

1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.

Psalms 31:20

Psalms 34:11

11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.

Psalms 35:7

7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

Psalms 35:25

Psalms 37:13

13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.

Psalms 49:4

4 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.

Psalms 50:16-17

16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. 17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.

Psalms 55:23

Psalms 56:1-2

1 [Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. 2

Psalms 56:6

6 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.

Psalms 57:3

3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant.

Psalms 58:9

9 Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes.

Psalms 64:5-6

5 Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, 6 mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.

Psalms 69:22-28

Psalms 69:22

Psalms 78:2

2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.

Psalms 78:34-36

Psalms 81:11

Psalms 81:13

Psalms 92:6-7

6 7

Psalms 94:8

8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

Psalms 107:11

11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?

Psalms 111:10-112:1

10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.]

Psalms 112:7-8

7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

Psalms 119:9

9

Psalms 119:98-100

Psalms 119:111

Psalms 119:130

Psalms 119:173

Psalms 124:3

3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,

Psalms 143:7

7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:

Psalms 145:1

1 Alleluja, [Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea;

Proverbs 1:4

4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.

Proverbs 1:7

7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]

Proverbs 1:10

10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.

Proverbs 1:15

15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum: 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

Proverbs 1:18

18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. 19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.]

Proverbs 1:22-23

22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?

Proverbs 1:22

22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.

Proverbs 1:25

25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

Proverbs 1:29-30

29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,

Proverbs 1:29

29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.

Proverbs 1:30

30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.

Proverbs 2:1-9

1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:

Proverbs 2:1

1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.] 10 [Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, 11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te:

Proverbs 3:1

1 [Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat:

Proverbs 3:21

21 [Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,

Proverbs 3:21-26

21 [Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, 22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.

Proverbs 3:22-26

22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. 23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. 24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.]

Proverbs 3:34

34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.

Proverbs 4:1-4

1 [Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. 2 Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis. 3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. 4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives. 5 Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. 6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te. 7 Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.

Proverbs 4:9

9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.]

Proverbs 4:14-15

14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam. 16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.

Proverbs 4:27

27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.]

Proverbs 5:1-2

1 [Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;

Proverbs 5:8

8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

Proverbs 5:12-13

12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

Proverbs 5:12

12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?

Proverbs 5:22-23

22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]

Proverbs 6:9

9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?

Proverbs 6:15

15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]

Proverbs 6:18

18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,

Proverbs 6:20

20 [Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.

Proverbs 6:20-21

20 [Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.

Proverbs 6:23

23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:

Proverbs 7:1

1 [Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili,

Proverbs 7:4

4 Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:

Proverbs 7:7-24

7 et video parvulos; considero vecordem juvenem,

Proverbs 7:7

7 et video parvulos; considero vecordem juvenem, 8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur: 9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga, 11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis; 12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. 13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens: 14 Victimas pro salute vovi; hodie reddidi vota mea: 15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. 16 Intexui funibus lectulum meum; stravi tapetibus pictis ex Ægypto: 17 aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo. 18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. 19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima: 20 sacculum pecuniæ secum tulit; in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam. 21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.

Proverbs 7:21-23

21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. 22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:

Proverbs 7:22-23

22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur: 23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

Proverbs 7:23-23

23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

Proverbs 7:23

23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.

Proverbs 8:1-5

1 [Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? 2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, 3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: 4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. 5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.

Proverbs 8:5-5

5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.

Proverbs 8:10-11

10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite: 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.] 12 [Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.

Proverbs 8:17

17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.

Proverbs 8:32

32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.

Proverbs 8:32-35

32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. 34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. 36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]

Proverbs 9:3

3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. 4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. 6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.]

Proverbs 9:6

6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.]

Proverbs 9:9

9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. 10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.

Proverbs 9:16-18

16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est: 17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.]

Proverbs 10:1

1 [Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.

Proverbs 10:17

17 Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.

Proverbs 10:24

24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.

Proverbs 10:24-25

24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur. 25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.

Proverbs 12:1

1 [Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.

Proverbs 12:6

6 Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos.

Proverbs 13:20

20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.]

Proverbs 14:6

6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.

Proverbs 14:14

14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.]

Proverbs 14:26

26 [In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

Proverbs 15:5

5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

Proverbs 15:12

12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.]

Proverbs 15:27

27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo.

Proverbs 15:33

33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]

Proverbs 16:16

16 [Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

Proverbs 16:29

29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.

Proverbs 17:16

16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.

Proverbs 18:2

2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.

Proverbs 19:29

29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]

Proverbs 20:19

19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

Proverbs 21:11

11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

Proverbs 22:8

8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.

Proverbs 23:3-4

3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. 4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.

Proverbs 25:1

1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.

Proverbs 28:17

17 Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.

Proverbs 29:1

1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.

Proverbs 30:14

14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

Proverbs 30:17

17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ!]

Proverbs 31:1

1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.

Ecclesiastes 1:1

1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.

Ecclesiastes 5:13

13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.

Ecclesiastes 11:9-12:1

9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

Ecclesiastes 12:9

9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.

Ecclesiastes 12:11

11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

Ecclesiastes 12:13

13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,

Song of Songs 1:10

10 (1:9) Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia.

Song of Songs 4:9

9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

Isaiah 1:3

3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.

Isaiah 1:15

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

Isaiah 3:10-11

10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. 11 Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.

Isaiah 3:19

19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,

Isaiah 10:13-14

13 Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. 14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.

Isaiah 17:13

13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.

Isaiah 26:3

3 Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus.

Isaiah 27:11

11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.

Isaiah 30:9-12

9 Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei; 10 qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores. 11 Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël. 12 Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo;

Isaiah 32:15

15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.

Isaiah 35:8

8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.

Isaiah 45:8

8 Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.]

Isaiah 48:18

18 Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris:

Isaiah 50:2

2 Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.

Isaiah 55:1-3

1 [Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. 2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. 3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.

Isaiah 55:3

3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.

Isaiah 55:6-7

6 Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Isaiah 59:7

7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.

Isaiah 65:12

12 numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis.

Isaiah 66:4

4 Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt.

Jeremiah 2:19

19 Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum.

Jeremiah 3:14

14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.

Jeremiah 5:26

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.

Jeremiah 6:19

19 Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.

Jeremiah 7:13

13 Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis:

Jeremiah 8:7

7 Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini.

Jeremiah 8:9

9 Confusi sunt sapientes; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.

Jeremiah 11:11

11 Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.

Jeremiah 11:19

19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.

Jeremiah 14:10

10 Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.

Jeremiah 14:12

12 Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.]

Jeremiah 18:18-20

18 Et dixerunt: [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.] 19 [Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. 20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.

Jeremiah 22:16-17

16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. 17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

Jeremiah 22:17-19

17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. 18 Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ frater! et væ soror! non concrepabunt ei: Væ domine! et væ inclyte! 19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]

Jeremiah 48:11-12

11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. 12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

Jeremiah 51:34

34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

Lamentations 2:5

5 Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.

Lamentations 2:16

16 Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus; invenimus, vidimus.

Ezekiel 8:18

18 Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.

Ezekiel 16:11

11 et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum:

Ezekiel 18:27-30

27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit: 28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. 29 Et dicunt filii Israël: Non est æqua via Domini! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ? 30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

Ezekiel 33:11

11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël?

Daniel 5:7

7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.

Daniel 5:16

16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.

Daniel 5:29

29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

Hosea 5:15-6:4

15 Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quæratis faciem meam.]

Hosea 14:1

1 (14:2) [Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

Joel 2:28

28 [Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

Micah 2:1-3

1 [Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. 2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et hæreditatem ejus. 3 Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est.

Micah 3:2-3

2 qui odio habetis bonum, et diligitis malum; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum; 3 qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ? 4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.

Micah 3:10-12

10 qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. 11 Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. 12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.]

Micah 7:2

2 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.

Nahum 1:3

3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.

Nahum 2:12

12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.

Habakkuk 2:9

9 Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali!

Haggai 2:9

9 Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum.

Zechariah 7:11-12

11 Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent. 12 Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. 13 Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.

Zechariah 12:10

10 Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

Matthew 7:22-23

22 { Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?} 23 { Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.}

Matthew 9:2

2 { Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.}

Matthew 9:13

13 { Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.}

Matthew 9:22

22 { At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.}

Matthew 10:27

27 { Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.}

Matthew 11:29-30

29 { Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.} 30 { Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.}

Matthew 13:2

2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,

Matthew 13:10-17

10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11 { Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.} 12 { Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.} 13 { Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.} 14 { Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.} 15 { Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]} 16 { Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.} 17 { Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.}

Matthew 13:34-35

34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

Matthew 13:51-52

51 Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. 52 { Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.}

Matthew 13:54

54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?

Matthew 17:5

5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.

Matthew 17:17

17 { (17:16) Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.}

Matthew 22:5-6

5 { Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:} 6 { reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.}

Matthew 23:37

37 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?}

Matthew 23:37-38

37 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?} 38 { Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.}

Matthew 25:10-12

10 { Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.} 11 { Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.} 12 { At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.}

Matthew 26:3-4

3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

Matthew 27:4-5

4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. 5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

Mark 4:11

11 { Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:}

Mark 4:34

34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

Luke 7:30

30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

Luke 10:42

42 { porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.}

Luke 11:13

13 { Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?}

Luke 11:49

49 { Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:}

Luke 12:15

15 { Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.} 16 { Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:} 17 { et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?} 18 { Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,} 19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.} 20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?} 21 { Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.}

Luke 13:25-28

25 { Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:} 26 { tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.} 27 { Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.} 28 { Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.}

Luke 14:18-20

18 { Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.} 19 { Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.} 20 { Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.}

Luke 14:24

24 { Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.}

Luke 16:19-25

19 { Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.} 20 { Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,} 21 { cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.} 22 { Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.} 23 { Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:} 24 { et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.} 25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:}

Luke 19:42

42 { Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.}

Luke 21:9

9 { Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.}

Luke 21:19

19 { In patientia vestra possidebitis animas vestras.}

Luke 21:23-26

23 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.} 24 { Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.} 25 { Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:} 26 { arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:}

Luke 21:34-35

34 { Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:} 35 { tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.}

John 3:18-21

18 { Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.} 19 { Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.} 20 { Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:}

John 3:20

20 { Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:} 21 { qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.}

John 3:36

36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

John 7:36-37

36 { quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?} 37 { In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.}

John 7:37-37

37 { In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.}

John 10:27-29

27 { Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:} 28 { et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.} 29 { Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.}

John 15:25

25 { Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.}

John 16:25

25 { Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:}

John 18:20

20 { Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.}

Acts 2:36-38

36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. 37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? 38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.

Acts 3:19

19 Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra:

Acts 4:30

30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

Acts 5:20

20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.

Acts 7:51-54

51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. 52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: 53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. 54 Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

Acts 8:19-20

19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

Acts 8:30-31

30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? 31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.

Acts 23:15

15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.

Acts 25:3

3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.

Acts 26:20

20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.

Romans 1:28

28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

Romans 2:9

9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:

Romans 3:5

5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?

Romans 3:13

13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:

Romans 8:35-39

35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? 36 (Sicut scriptum est: [Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)] 37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

Romans 10:21

21 { Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.}

Romans 16:18

18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

1 Corinthians 1:24

24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:

1 Corinthians 1:30

30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:

1 Corinthians 10:15

15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

2 Corinthians 6:17

17 { Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:}

Galatians 6:7-8

7 Nolite errare: Deus non irridetur. 8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.

Ephesians 5:11

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

Colossians 2:3

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

1 Timothy 2:9-10

9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa: 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

1 Timothy 3:3

3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed

1 Timothy 6:9-10

9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

2 Timothy 1:5

5 recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

2 Timothy 2:22

22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

2 Timothy 3:15-17

15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia: 17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Titus 2:6

6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.

Hebrews 5:14

14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

Hebrews 10:38-39

38 { Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.} 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

Hebrews 11:25

25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

Hebrews 12:8

8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.

Hebrews 12:25-26

25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

Hebrews 12:25

25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. 26 { Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.}

James 4:3

3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.

James 5:1-4

1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. 2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.

1 Peter 1:5

5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.

1 Peter 3:3-4

3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: 4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.

2 Peter 2:3

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

2 Peter 2:14-16

14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii: 15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: 16 correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.

2 Peter 3:3

3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,

2 Peter 3:16

16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.

Revelation 3:16-19

16 { sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo:} 17 { quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.} 18 { Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.} 19 { Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.}

Revelation 6:15-17

15 et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: 16 et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni: 17 quoniam venit dies magnus iræ ipsorum: et quis poterit stare?

Revelation 18:9-16

9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: 10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum. 11 Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius: 12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore, 13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. 14 Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient. 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes, 16 et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis:

Revelation 22:17

17 { Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.