Psalms 77:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.

Job 6:4

4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.

Job 7:11

11 Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.

Job 23:15-16

15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. 16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

Job 31:23

23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.

Psalms 42:5

5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]

Psalms 42:11

Psalms 43:5

5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

Psalms 55:4-5

4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. 5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.

Psalms 61:2

2

Psalms 88:3-18

3 Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis. 4 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: 5 Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. 6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei? 8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. 9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. 11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. 12 Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti; 13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: 14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: 15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam. 16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, 17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. 18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

Psalms 102:3-28

3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas: 4 qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus: 5 qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua: 6 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. 7 Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas. 8 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. 9 Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. 10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; 12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. 15 Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit: 16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. 17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, 18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. 19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. 21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. 22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.] 23 24 25 26 27 28

Psalms 142:2-3

2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 3 Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.

Psalms 143:4-5

4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt. 5 Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.

Jeremiah 17:17

17 Non sis tu mihi formidini: spes mea tu in die afflictionis.

Lamentations 3:17

17 Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum.

Lamentations 3:39

39 Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.