Proverbs 24:6 Cross References - Clementine_Vulgate

6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.

Proverbs 11:14

14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.

Proverbs 15:22

22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

Proverbs 20:18

18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.

Luke 14:31

31 { Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?}

1 Corinthians 9:25-27

25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

Ephesians 6:10-20

10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, 15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

1 Timothy 6:11-12

11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

2 Timothy 4:7

7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.