Proverbs 24:25 Cross References - Clementine_Vulgate

25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.

Leviticus 19:17

17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.

1 Samuel 3:13

13 Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.

1 Kings 21:19-20

19 Et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. 20 Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.

Nehemiah 5:7-9

7 cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam, 8 et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent. 9 Dixique ad eos: Non est bona res quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?

Nehemiah 13:8-11

8 Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio: 9 præcepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus. 10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant: 11 et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.

Nehemiah 13:17

17 Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?

Nehemiah 13:25

25 Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens:

Nehemiah 13:28

28 De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.

Job 29:16-18

16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. 17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. 18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

Proverbs 28:23

23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.

Matthew 14:4

4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.

1 Timothy 5:20

20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.

2 Timothy 4:2

2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

Titus 1:13

13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

Titus 2:15

15 Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.