Proverbs 24:24 Cross References - Clementine_Vulgate

24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.

Exodus 23:6-7

6 Non declinabis in judicium pauperis. 7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.

Proverbs 11:26

26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.

Proverbs 17:15

15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

Proverbs 28:27

27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.

Proverbs 30:10

10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.]

Isaiah 5:20

20 Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!

Isaiah 5:23

23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!

Isaiah 66:24

24 Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.]

Jeremiah 6:13-14

13 a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. 14 Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax! et non erat pax.

Jeremiah 8:10-11

10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. 11 Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax! cum non esset pax.

Ezekiel 13:22

22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.