Ecclesiastes 12:11 Cross References - Clementine_Vulgate

11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

Genesis 49:24

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.

Ezra 9:8

8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra:

Psalms 23:1

1 [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Psalms 80:1

1 [Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.

Proverbs 1:6

6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.

Proverbs 22:17

17 [Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam,

Isaiah 22:23

23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus.

Isaiah 40:11

11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit.

Jeremiah 23:29

29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram?

Ezekiel 34:23

23 [Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

Matthew 3:7

7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?

John 3:10

10 { Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?}

John 10:14

14 { Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.}

Acts 2:37

37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?

2 Corinthians 10:4

4 Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,

Hebrews 4:12

12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

Hebrews 13:20

20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,

1 Peter 5:4

4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.