Titus 2:6-15

Vulgate(i) 6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint 7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem 8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis 9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus 11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo 13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi 14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum 15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat