Romans 9:10-13

Vulgate(i) 10 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro 11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret 12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui