Romans 7:12-14

Vulgate(i) 12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum 14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato