Romans 6:4-11

Vulgate(i) 4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus 5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato 7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato 8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo 9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur 10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo 11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu