Colossians 3:1-3

Vulgate(i) 1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens 2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram 3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo