Romans 10:10-14

Vulgate(i) 10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem 11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur 12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante