Psalms 89:16-27

Vulgate(i) 16 in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 17 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum 18 quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro 19 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 20 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 21 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 22 non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 23 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 24 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 26 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 27 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae