Psalms 78:60-72

Vulgate(i) 60 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 61 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 62 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 63 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 64 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos 65 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit 66 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 67 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum 68 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 69 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit 71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 72 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae