Vulgate(i)
1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
5 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
6 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
13 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
14 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
15 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
16 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum