Psalms 68:1-3

Vulgate(i) 1 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei 2 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia 3 cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo