Psalms 32:7-10

Vulgate(i) 7 tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper 8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo 9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te 10 multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit