Vulgate(i)
1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
2 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
3 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
8 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
11 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
12 errores quis intelleget ab occultis munda me
13 a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
20 1 victori canticum David exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
2 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te
3 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper
4 det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat
5 laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros
6 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae
7 hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur
8 ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus
9 Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
21 1 victori canticum David Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
2 desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
3 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
4 vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
5 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
6 pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
7 quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
8 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
9 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
10 fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
11 quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
12 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
13 exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
22 1 victori pro cervo matutino canticum Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
2 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
3 et tu sancte habitator Laus Israhel
4 in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
5 ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
6 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
8 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
9 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
10 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
11 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
18 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
19 tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
20 erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
21 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
22 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
23 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
24 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
26 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
28 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
31 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
23 1 canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit
2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me
3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum
4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians
6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
24 1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius
2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum
3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius
4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose
5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo
6 haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper
7 levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio
9 levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
10 quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper
25 1 David ad te Domine animam meam levabo
2 Deus meus in te confisus sum ne confundar
3 ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
4 confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
6 recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
10 omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
12 quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
13 anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
15 oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
16 respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20 custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
22 redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
26 1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
8 Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
10 in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
11 ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
12 pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
27 1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3 si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
7 audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
10 pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
11 ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
12 ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
28 1 David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum
2 audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum
3 ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum
4 da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis
5 quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis
6 benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae
7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi
8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
9 salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum
29 1 canticum David adferte Domino filios arietum
2 adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto
3 vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas
4 vox Domini in fortitudine vox Domini in decore
5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6 et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis
7 vox Domini dividens flammas ignis
8 vox Domini parturire faciens desertum Cades
9 vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam
10 Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum
11 Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
30 1 psalmus cantici pro dedicatione domus David exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
2 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
3 Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
4 cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
5 quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
6 ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
7 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
8 ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
9 quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
10 audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
11 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
12 ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi
31 1 victori canticum David in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
2 inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
3 quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
4 educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
5 in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
6 odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
7 exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
8 et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
9 miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
10 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
11 apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
12 oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
13 audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
14 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
15 in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
16 ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
17 Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
18 muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
19 quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
20 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
21 benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
22 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
23 diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
24 confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
32 1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
5 peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
6 pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
7 tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
10 multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
11 laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
33 1 laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
2 confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
3 cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
4 quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
7 congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8 timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
10 Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
11 consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
12 beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
15 fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
16 non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
17 fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
19 ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
20 anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
21 in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
22 sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te
34 1 David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo
2 in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur
3 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter
4 quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me
5 respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur
6 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum
7 circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos
8 gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo
9 timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
10 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum
11 venite filii audite me timorem Domini docebo vos
12 quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos
13 custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
14 recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam
15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum
16 vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum
17 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit
19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus