Vulgate(i)
1 victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
2 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
3 quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
5 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
7 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum