Vulgate(i)
13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens
14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi
16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto
17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus
19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima
20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam
21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum
22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius
26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea
27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis