Proverbs 6:26-35

Vulgate(i) 26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam 30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam 31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima