Proverbs 6:24-29

Vulgate(i) 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam