Proverbs 6:20-35

Vulgate(i) 20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae 21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo 22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis 23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam 30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam 31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima