Numbers 8:6-15

Vulgate(i) 6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos 7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint 8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato 9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel 10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos 11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius 12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis 13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino 14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei 15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel