Numbers 8:11-14

Vulgate(i) 11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius 12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis 13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino 14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei