Numbers 5:5-10

Vulgate(i) 5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint 7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint 8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia 9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent 10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit