Numbers 32:35-42

Vulgate(i) 35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa 36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis 37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim 38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant 39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius 40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea 41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair 42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe