Numbers 32:17-42

Vulgate(i) 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias 18 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam 19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga 20 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam 21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos 22 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino 23 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos 24 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete 25 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster 26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad 27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris 28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos 29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem 30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca 31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus 32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem 33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum 34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer 35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa 36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis 37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim 38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant 39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius 40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea 41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair 42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe