Numbers 31:26-47

Vulgate(i) 26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi 27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem 28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt 30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini 31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus 32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia 33 boum septuaginta duo milia 34 asinorum sexaginta milia et mille 35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia 36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque 38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo 39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus 40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae 41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum 42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant 43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis 44 et de bubus triginta sex milibus 45 et de asinis triginta milibus quingentis 46 et de hominibus sedecim milibus 47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus