Numbers 28:2-8

Vulgate(i) 2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua 3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum 4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam 5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin 6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini 7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini 8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino