Numbers 24:14-25

Vulgate(i) 14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore 15 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos 17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth 18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget 19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis 20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur 21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum 22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te 23 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus 24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt 25 surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit