Numbers 22:2-21

Vulgate(i) 2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo 3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent 4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab 5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me 6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris 7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac 8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum 9 quid sibi volunt homines isti apud te 10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me 11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum 12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est 13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum 14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum 15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit 16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me 17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti 18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar 19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus 20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias 21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis