Numbers 20:24-28

Vulgate(i) 24 pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis 25 tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or 26 cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi 27 fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine 28 cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro