Numbers 16:5-11

Vulgate(i) 5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei 6 hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum 7 et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi 8 dixitque rursum ad Core audite filii Levi 9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei 10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis 11 et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum