Hebrews 10:19-22

Vulgate(i) 19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam 21 et sacerdotem magnum super domum Dei 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda