Numbers 15:22-24

Vulgate(i) 22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen 23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra 24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato