Numbers 13:17-21

Vulgate(i) 17 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes 18 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures 19 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris 20 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt 21 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath