Numbers 12:10-15

Vulgate(i) 10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra 11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus 12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra 13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam 14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur 15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria