Vulgate(i)
1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis
3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes
5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia
6 anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
7 erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
8 circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
9 cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man