Nehemiah 12:30-40

Vulgate(i) 30 et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum 31 ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii 32 et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda 33 et Azarias Ezras et Mosollam 34 Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia 35 et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph 36 et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis 37 et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem 38 et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum 39 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae 40 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum